Canticum Canticorum*

Caput 5: 12

oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
(* Traductions européennes)

Glose

Oculi ejus sicut columbae.GREG.Solent columbae juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes daemonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quae fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quaeritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia praedicatores et nova et vetera proferunt.Oculi ejus.Id est, dona sancti Spiritus, quae ipse dat, quae amatores suos, non in coeno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quae charismata, quia sola gratia dantur, subditur:Quae lacte sunt lotae.Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quae resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.